monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, XXXIII.Quomodo apud Antiochiam sacerdotis filius sit conversus. <<<     >>> XXXV.Quomodo Valentinianus, qui post eum imperavit, propter aspersionem aquae immolatitiae ministrum percusserit templi.

Cassiodorus, 6, CAPUT XXXIV.Quomodo Iulianus aquis immolatitiis universa polluerit, eique restiterint Iuventius et Maximinus.

1 Interea Iulianus contra fidei pietatem impudentius armabatur, et vultu quidem se simulabat mitem: porro laqueos instruebat quibus deciperet innocentes. Et primum quidem fontes urbis, aquas Daphneos sacrificiis violavit, ut unusquisque aquam bibentium eius horrore potiretur. Cumque etiam in publico venales cibos illo scelere complevisset (aspergebantur enim ex eis, et panes, et carnes, et poma simul, et olera, et cuncta quae comeduntur), haec videntes qui nomen salutare perceperant, ingemiscebant quidem atque mugiebant videntes abominationem tantam. Verumtamen comedebant, legi obedientes Apostoli: Omnia, inquit [I Cor. X, 27], quae in macello venduntur comedite, nihil diiudicantes propter conscientiam. Verum duo quidam militia clari, erant enim scutarii principis, in quodam convivio, hoc horrore ferventius sunt accensi, atque mirabilium adultorum in Babylone splendentium sermonibus usi sunt, dicentes: Tradidisti enim nos regi iniquo, qui recessit a te ultra omnes gentes quae sunt in terra. Haec quidam convivarum nuntiavit imperatori; qui repente illos ad se fortissimos adducens, requirebat quid locuti fuissent.
2 At illi occasionem fiduciae interrogatione sumentes imperatoris, laudabilemque sui firmantes zelum, dixerunt haec pietatis more nutriti: O princeps, laudandis legibus hactenus servientes quas Constantinus et eius filii posuerunt, ingemiscimus nunc abominatione omnia videntes esse completa, et nefandis sacrificiis cibos potusque violari. Haec et domi deflevimus, et te praesente nihilominus eiulamus; hoc enim in tuo displicet nobis imperio. Haec audiens ille mitis atque philosophus a sui similibus nominatus, mansuetudinis quidem exhibuit vultum, et impietatis faciem protinus enudavit, praecipiens amarissimas eis plagas inferri.
3 Quos etiam luce privavit, magis autem, ut verius est, illius temporis infelicitate liberavit, victricesque eis coronas providit offerri. Fingebat enim se in eis quasi causam defendere imperialis iniuriae, et haec divulgari iussit: invidens decertatoribus veritatis in appellatione martyrii pariter et honoris. Nomina fuerunt horum Iuventius et Maximinus, quos Antiochena civitas, tanquam pietatis propugnatores venerata, pretioso monumento recondidit; et usque ad diem hunc festis annalibus honorantur.
4 Sed et plurimi nobilium et dignitate fulgentium utentes tali fiducia, coronas aequales sunt adepti. [THEODORETUS, lib. III, cap. 14. Edit. Christ. Vales. cap. 15, p. 137.]
Cassiodorus HOME

bav823.248 bav824.180 bnf1603.123

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik